Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
predictum ipso die non curauerit dare, aut soluere, tanquam in duello Succumbens habeatur penitus pro convicto-Judicum autem partes placabuntin communi. Datum sexta feria proxima ante festum beate Virginis Margarete." L. S. Ab extus : olim appressum fuit sigillum, cum superscriptioue ; a e. pro Dionjsio festo St. cra. Magistrum Farkasium ad. sextam feriam proximam post festum b. Virginis Margarethe. CCIXXIX. Juannes Palatinus Valtherum ad duellum condemnatum et non comparentem , comprehendi iubet. Anno. A. 1281. Viris discretis et honestis amicis suis Capitulis, Cruciferis, et Conuentibus vbique locorum existentibus Johannes Palatinus Comes Supruniensis sincere amicitie incrementum. Noueritis quod Valtherius iuxta continentiam literarum nostrarum ad duellum suum, contra Stephanum dimicandum noncomparuit, super articulis in ipsis literis nostris expressis ; igiturvna cum Nobilibus in generali congregatione regni existentibus decreuimus ipsum pro conuicto, prout in duello succubuisset; post hec etiam citalus per ipsum Comitem Stephanum etpluries per nos ad se emendandum vocatus, non venit nec misit, ymo se absentauit, volumus igitur, quod vbicuque et apud quemcunque Idem Waltherius inuentusfuerit coram testimonio vestro per ipsum Comitem captiuetur, et siin manus eiusdem statuere non vellent, Georgio, filio Choma , homini nostro detis vestrum testimonium ad premissa exequenda, et prout actum fuerit nobis in vestris literis rescribatis. Datum in Tetun in quindenis Pentecostes." L. S. dorsalis. E collectione Joannis Czelc. Joannes vnico anno 1281. fuerat Palatinus.