Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

ne, pridie Nonas Mav. indictione quinta anno M. CCLXXYII." Ex archiuo caesareo VinJobonensi ; eruitPertz 1. c. p. 415 —16. CCLXIV. Ottocarus Bohetniae Rex concordiae cum Rudolpho Roma­~ norum Rege conclusae, Ladislaum Regem Hungariae includit. A. 1277. Ottocharus Dei gratia Rex Boemie, vniuersis presentes literas inspecturis, nolitiam subscriptorum, tenore presentium recognoscimus , et publice pro­fitemur, quod nos iuxta preceptum dominicum di­ligentes pacem et eius obseruantiam cum quibusli­bet cbristianae religionis cultoribus, et precipue cum serenissimo domino nostro, domino Rudolpho, inclyto Romanorum Rege semper augListo, omni promtitLidine operis (opus) spectantes, per pacem et concordiam inter dominLim nostrLtm Regem ex vna, et nos altera parte, domino B. venerabili Olo­mticensi episcopo, Zmylone purchravio de Wetow, magistro Ulrico prothonotario nostro, et nobili viro Friderico purchravio de Nurumberch; nouissime or­dinatam, conscriptam, et etiam a prefato domino nostro Rege, atque a nobis approbatam, pro soli­diori et puriori ipsius pacis et ooncordiae funda­mento, formam assumpsimLis infrascriptam. Inpri­mis quidem promittimus, quod promissam pacis ordinacionem inler dictum dominum nostrum Re­gem et nos, per predictos Olomucensem episoopum, Zmylonem, magistrum Ulricum, et purchravium de Nurenberch, initam seu statutam, in singLilis suis articulis seruabimus illibatam, saluis tamen o­mnium terrarum nostrarum limitibus siue mribus,

Next

/
Thumbnails
Contents