Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
nemaliquid sit solutum;ad cuius restitutionem, cui soiucio facta fuit, minime obJigatur. Item vt inter predictum dominum nostrum et nos, specialis amicitie federa fortiori vinculo solidentur, fdinm nostrum karissimum eiusdem Regis fdie dare promitlimus in maritum, cui idem llex ciuitatem Imperii, Egram scilicet, cum omnibus attinentys suis, castris, possessicnibus, Iiominibus et aliis quibuscunque, que nos ad presens tenere dinoscuntur, pro decem millibus marcarum argenti, nomine dotalitii, siue dotis, titulo pignoris obligabit. Praeterea omnia castra, munitiones, possessiones et oppida, ad ducatum Austrie pertinentia, que per nos, vel fautores seu adiutores nostros, liactenus nuncupata fuerant, restituimus ipsi Domino nostro Regi et suis fautoribus et etiam adiutoribus, cum integritate plenaria , metis Boemie Morauie et Auslrie, in eo sta tu manentibus, quo tempore clare memorie liegum Boemie et Marchionum Morauie, nec non Leupoldi et Friderici ducum Austrie, ab eisdem dominis sunt possesse. Ipse etiam dominus noster Rex similiter omnia castra , municiones, possessiones et oppida , ad R_egnum Boemie et marchionatum Morauie spectantia ,que per ipsum vel suos, nobis et nostris per iniuriosam violentiam sunt subtracta, seu occupata,, nobis et nostris restituet integre , et faciet restitui viceversa, excepto duntaxat Nycolspurch, in cuius possessione Fr. de Lichtenstayn, cuius feudum esse dinoscitur, permanebit pacifice et quiete. Preterea Chrumnowe ei, ad quem de iure pertinet, assignari debebit. Insuper castrum Mertenvcz Alexio, militi nostro, et nobis castrum Durrenholcz debent restitui siue reddi. Siquam tamen nos pecuniam debemus Hainric de Chunring, marschallo Au