Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

CCLXII. Ladislaus R. II. certa iura, libertates ac territorium ciuium de Bakabanya ordinat. s. a. "Wladislaus R. II. cerla iura, Iibertates et insti­tuta ciuium ciuitatis Bakabanya, quae antea tum per hostiles impetus, tum igne absumta fuissent, et in arliculos redacta coniirmauit. Imprimis , quod Ju­dex et duodecim Jurati ciues ex antiquo more per communitatem eligerentur, qui strictissimum iura­mentum praeslare teneantur de seruanda fidelitate Regibus Hungariae, et administratione Judiciorum. Item in faciendis iudiciis et in exequenda iustitia, semper modus lionestus et rectus obseruaretur, odio fauore, amore, prece etprecio exclusis. Item quod vniuersae causae, in ipsa ciuitate emergentes, si litigantium partium aliqua pars iudicio Judicis et Juratorum ciuium non contentaretur, ex quo non ex numero octo liberarum ciuitatum existit, recte ad Beges Htingariae appellentur, et prouocentur. Praeterea ydem ciues pro annuo censu in duobus terminis nonaginta florenos, quinquaginta pro feslo S. Georgy Martyris, quadraginta vero ad festum Michaelis Archangeli persoluere tenerentur. Item quod singulis diebus Sabbathi forum liberum sine praeiudicio fororumalior., celebrare possint. Deinde vt ciues eiusdem ciuitatis Bakabanya secundum con­tinentias antiquorum priuilegiorum , et iuritim amis­sorum, ciuitatem ipsam inhabitare, et cum antiquis metis, in quarum dominio et possessione vsque mo­do perstiterunt et persistunt, per vnum miliiare circumquaque cum omnibus emolumentis et vtilita­tibus ad eam ciuitatem ab antiquo spectantibus, :u­ribus tamen alienis semper saluis permanentibus, vti, frui, et gaudere possint et valeant. Alias item binas

Next

/
Thumbnails
Contents