Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

septemtrionalem, perueniet ad duas metas antiquas , et tertia est noua, inde parum eundo sunt duae me­tae antiquae et tertia noua. Inde procedens ad aqui­lonem perueniet ad duas metas et tertiam nouam, deinde ad occidentem, vbi quatuor metae sunt anti­quae et quinta noua; abinde eundo ad aquilonem perueniet ad tres metas angulares, vbi metae quin­que possessionum Igol videlicet, duarum villarum Posony, vocatarum Burhas , et Rakusi finaliter ter­minantur. Prima meta possessionis Beleh vocatae incipit a parte orientali, in palude Vegsas apud pon­tem, et vadit per viam magnam, directe ad occi­dentem, vbi sunt duae metae nouae, et incipit te­nere metas cum populis reginalibus, abhinc ascen­dens ad monticulum , ad occidentem, et perueniet ad duas metas antiquaset duas nouas- Deinde exiens de via parum eundo sunt tres metae veteres et duae nouae. Abhinc procedens modicum iuxta eandem magnam viam. in latitudine vnius iugeris, sunt duae metae antiquae et duae nouae, separantes popuhs re­ginalibus. Deinde parum procedens iuxla eandem viam, magnam versus occidentem, sunt duae me­tae terreae antiquae, et duae nouae 5 abhinc proce­dit ad partem meridionalem iuxta quamdam viam, et sub arbore ilicis sunt duae metae veteres et tertia noua, deinde vergens versus occidentem in angulo virgulti sunt duae metae antiquae et tertia noua. Ab­hinc tendit versus meridiem, et in loco foenili, in dumo, qui vulgariter Rekatya dicitur, est meta antiqua et alia noua, separantes a populis reginaii­bus. Hinc tendit ad ecclesiam Sancti Martini, a me­ridiano, sub qua sunt tres metae quae separant a populis Thamca (sic) et ascendit ab ecciesia ad ma­gnam viam, et ibi sunt duae metae, et in magna

Next

/
Thumbnails
Contents