Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
nisque qualicunque iudicio coercere solebant, tunc vero, quae longi temporis usura recta, veroque consentanea compererant, non solum pro quotidianae actionis usu, vero etiam pro secuturi temporis memoria, literarum monimentis comnendare, consecrareque coepere. Sed praeter regum decreta in Ecclesiis etiam ordinatum est, ut cum libri varia doctrinarum et scientiarum tradendarum copia insignes accuratissima diligentia ab omni corruptione et situ tuti custodirentur, tum vero etiam multiplices literarum formae in peculiaribus Ecclesiarum adytis sartae tectaeque observarentur. Prudens enim antiquitatis iudicium e republica fore existimavit, si donationes, privilegia et immunitates nobilium personarum, villarum, oppidorum, civitatumque, item venditionum, inscriptionum, in variis possessionibus, haereditatibusque factarum formulas et paria religioni, pietatique consecratorum hominum, de quibus nulla fraudis dolique mali, ne quidem suspicio possit oriri, diligenti custodiae tuto crederentur. Quod institutum potissimum Domini Stephani per Successores etiam ipsius usque ad nostra tempora perpetuo quasi cursu deductum, deriuatumque est." E Praefatione Joannis Lascouy in primum yolumen Protocoli capituli Ecclesiae Orodiensis Albae Juliae Anno 1582. concinnatum. Frigidae hae incultae Scythiae regiones sunt partes montis Ural suhmontanae inter Iluvios Volgam et Jaik patentes. V- t)e peregrinis Magvarorum nominibus, avitarum sedium indiciis. Anno 1837.