Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

eius multos labores et paupertates secum passus fuis­set, hereditatem quam simul liabere dinoscebatur , reliquit antedicto yiro suo Sceme vsque ad obitum eiusdem et post decessum eius reliquit praedictam hereditatem filie sue nomine Matha (Martha) cuin marito eiusdem Mikus et heredibus eorum perpetuo possidere , de dote vero eiusdem coniugis dicto ma­rito suo omnino dimisit, ne aliquis ipsum ratione predicte dotis imposterum posset aggrauare et fily eiusdem videlicet Johannes et Thobias de predicta ordinatione nullum ius sibi de cetero vendicabunt. Ut autem hec ordinatio per temporum reuolutioncm nequeat immutari, dicto Scheme literas nostrascon­cessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quarto." Ex originali eiusdcm Capituli transumto anno 1304. emanato. V. infra. CCLIII. Ladislaus R. II. possessionem Tauernici sui sine herede de ­cedentis, Megyer vocatam, fdys Gabriani a Stephano Patre suo collatam, confirmcit. A. 1274. Ladislaus Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae , Croatiae, Ramae , Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae Bulgariaeque Rex. Omnibus Christi fide­libus praesentesliteras inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum notitiam tenore praesen­tium volumus peruenire: quod accedentes ad no­stram praesentiam Bogamerius, et Petrus, fily Gabria­ni, exhibuerunt nobis literas Capituli Nitriensis tem­pore nostri emanatas, confectas super reambulatio­ne et statutione terrae Zumboth, Tauernici sine

Next

/
Thumbnails
Contents