Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
et concorcliae Zelatores cum propter liuiusmodi virtutis suae actus strenuos, tum etiam, cjuia nostrum et Baronum nostrcu^um Juramentum praedictae pacis informationi interpositurs , infallabiliter volumus et seruare puro corde et per Nostros facere obseruari; iamdictam possessionem Ujhelv, cum suis vtilitatibus et pertinentiis vniuersis, eidem ComitiLaurentio et per eum fdjs eius filiorumcp suorum imposterum successoribus, reddidimus, et restituimus, eo iure et plenitudine, in quibus prius eam vice noscitur possedisse. Priuilegium ipsi Monasterio Beati Martini super hoc traditum et concessum , cassainus et penitus irritantes authoritate praesentium reuocamus; ila vt vbicunque in Judicio vel extra fue- >'• rit praesentatum, viribus careat, et nullius sit penitus firmitatis. Yt igitur huiusmodi restitutionis series robur perpetuae firmitatis obtineat, praesentes concessimus literas dupplicis sigilli nostri munimine roboralas. Datum per manus Magistri Benedicti, Bu" densis Praepositi, aulae nostrae Yicecancellary, diJecti et fidelis nostri. Anno Domini Millesimo ducentesimo septuagesimo quarto, decimo calendas Februarii. lndictione secunda , regni autem nostri anno secundo. Yacante Ecclesia Strigonien. Yenerabilibus Patribus Stephano Colocen. et Joanne Spalaten. Archiepiscopis, Lamperto Agrien. Briccio Chanadien. Job Quinqueeeclesien. Philippo Vacien. Aulae Dominae reginae, charissimae consortis nostrae Cancellario et Coinite Neogradien. Paulo Yeszprimien. aulae nostrae Cancellario, Timotheo Zagrabien. Lodomerio Yaradien. Dionysio Jaurien. et Petro Transyluanien. Episcopis ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Dionysio Palatino, Judice Cumanorum et Comite Oklicz , Nicolao Judice Curiae