Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

Nos igitur (stiius transumptionis consuetus) Datum in Dominica, qua cantatur Reminiscere Anno Do­mini MCCCXXV. Indidem. CCXlilX. ­Ladislaus R. H. vnione cum matre regina composita certis sub conditionibus, Laurentio, filio Comitis Kemen, pos­sessionem Vagujhely , Monasterio S. Martini, monti Pannoniae assignatam, restituit. A. 1274. Ladislaus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae , Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae , Bulgariaeque Rex. Omnibus Christia­nae fidei cultoribus salutem in vero salulari. Quia cor Regis in manu Dei est, et quo vult eo inclinat^ illud reprehensibde non debetiudicari, si regiasub­limitate decorati, secundum diuersitatem temporis se in suis varient actibus et immutent debitae sol— licitudinis libramine prouide reformantes in melius, in quibus cernentur perperam processisse. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie volumus per­nenire: Quod cum humani generis perspicax inimi­cus pestifero veneno suae fraudis innocentiam cor­rumpendo violare, puritatem mentium defoedando inficere, et nisus malo discordiae separare , nedum inter Barones regni Hungariae, necis seminanum et bellum intestinum, quorum fidelitate, virtute et in­dustria, ipsum regnumHungariae defensatum fuerat, Praedecessorum nostrorum temporibus et feliciter gubernatum; verum etiam inter nos ab vna parte, Dominam reginam, Matrem nostram serenissimam ex altera, discidium scandalo non vacuum et g r a­uium guerrarum materiam 6uscitasset;

Next

/
Thumbnails
Contents