Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

duae metae. Inde vero ad arborem nueis etpomi, et sub qualibct earum est meta iuxta vineas. Inde vadit ad duas metas positas supra puteum lapideum, prope Ecclesiam S. Martini de villa Tlioty ex parte meridiei. Inde directe debet pertrahi linea per me­dium Ecclesiae* et venitur admetas duas positas pro­pe dictam Ecclesiam ex parte septemtrionali. Inde venit ad viam fori et ibi sunt duae metae. Inde ad duas metas vadit positas sub castro Csobancz et ibi commetanea est terra Yduarnicorum Keszi. In cuius rei munimen et memoriam literas praesentes con­cessimus sigilli nostri munimine confirmatas. Datum in festo Purificationis Beatae Yirginis Anno Domini Millesimo ducentesimo septuagesimo secundo." E transumto Regis Ladislai Anno 1274 emanato. CCXLI. Dotationalium Monastery JB. V. de Abraam, exemplaria. A. 1272. Nos Moys Palatinus, Comes Scepusiensis et Ju­dex Cumanorum. Comes Stephanus, filius Comitis Nicolai, Magister Salamon Cancellarius Dapifero­rum domini Regis, filius Magistri Nicolay, ct Ma­gister Alexander filius Comitis Alexandri, significa­mus vniuersi*, quod cum considerantes esse omnia transitoria et ad spiritualia quedam ordinare optas­semus ob remedium animarum nostrarum, quasdam possessiones nostras, que inferius iuseruntur, mo­nasterio beate Yirginis de Abraam contulimus , do­nauimus et concessimus perpetuo et irreuocabiliter possidendas. Scilicet omnem terram nostram et iura, que in Abraam habuimus, exceptis sessionibus no­slris. Preterea villam Olfalu et quamdam villam

Next

/
Thumbnails
Contents