Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

satisfacere cupientes, predictam compositionetn pri­uilegio nostro duximus roborandam. Preterea ipse partes uiua voce coram nobis sunt confesse, quod terras Bere et Abuad vocalas, his metis ab inuicem separassent: quod in quodam monticulo Keykholm vocato , iuxta quem est quoddam Horhag (Horgas) iuxta antiquam metam erexissent nouam metam. Hinc procedendo versus Aquilonem erexissent nouam aliam metam, in qua est quoddam Gymulchebuchur, hinc eundo directe ad Tyciam, dixerunt esse terream no­uam metam iuxta Tyciam, et ibi cadit in Tyciam. In cuius rei testimonium ad insianti^m partium ex communi lratrum nostrorum consensu presentes con­tulimus sigilli nostri munimine roboratas, Praesen­tibus tamen Farkasyo cantore, Thoma Lectore, Joan­ne Custode, Leustachio noui castri, Marco, de Patha. Mykone de Kemey, Archidiaconis et alys multis. Anno Domini Millesimo ducentesimo Septua­gesimo, regnante Gloriosissimo Bege Ilungarie Ste­phano, Philippo Strigonien. Stephano Colocen. Ar­chiepiscopis. Domino nostr6 Venerabili Patre Lam­perto Agriensi Episcopo existentibus." Ej originali transumto eiusdem capituli A. 1425. emanato vt infra. CCXXXII. Gregorius, Praepositus Bachien. duelli inter A. Eppi Siri­gonien. et Comitis de Saros pugiles suscepti causam et compositiontm , exhibet, A. 1270. Gregorius Praepositus iB^chiensis et Capitulum eiusdem Loci Vniuersis Cliristi fidelibus praesentes literas inspecturis. Salutem in Auctore salutis. Ad / vniuersitatis vestrae notitiam tenore praesentium vo­lumus peruenire : Quod cum inter Dominicum, Co­Tom.YILVol. V. 24

Next

/
Thumbnails
Contents