Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
mino ad hoc assignato, videlicet in octaua S. Regis Stephani dictum Theodorum non statuerunt coram nobis, sed Mortunus pater dicti Adam pro se, et fdiis coram nobis comparens dixit: quod pro eo dictum Theodorum statuere non potuisset, quia omnes possessiones suas, quas habuit in H. vendidisset Theodorus supradictus, et pro eo non potuisset inuenire, et rogauit nos idem Mortunus, quod adhuc alium terminum assignaremus, vt eundem statueret coram nobis. Ad cuius preces, quia misericordia nulli deesse debemus , alium terminum eidem, videlicet octauas S. Michaelis assignauimus, ad statuendum Theodorum supradictum. Adueniente itaque illo termino secundo dictus Mortunus et Adam filius suus pro se et Gregorio et Edelen, coram nobis constituti, supradictum Theodorum non statuerunt, nec dare potuerunt rationem. Yerum quia idem Mortunus et filii sui in suis actionibus, sicut superius seriatim recitauimus, defecerunt, decreuimus, quod idem Mortunus, Adam, Gregorius et Edelen tanquam calumniatores sint conuicti, et poena calumniae puniantur; de quibus ipsum Adam, tanquam calumniatorem a s s a r 1 fec 1 m u s, cum patre vero eius Mortunus praedicto, ad instantiam et multimodas preces aduersariorum, misericordiam fecimus in eo, quod poenam eidem infligi nonfecimus, quam vt praediximus, merebatur. Praeterea quia duo filii sui Gregorius et Edelen ad nostram praesentiam non accesserunt, sed se se latenter occultauerunt poe * nam eisdem calumniae infligere non potuimus, sed decreuimus, vbicunque inuenti fuerint, assentur tanquam calumniatores, et quia possessiones et bona in calumnia conuictorum, in manus Judicis et partis aduersae deuolui debent, de regni consuetu-