Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
hactenus tenuernt, cura nobis udvornicorum consueta seruitia exhiberent. In cuius rei memoriam, et perpetuam firmitatem praesentes concessimus literas; sigilli nostri dupplicis munimine roboratas. Datum per manus Magistri Farkasy Afben. Ecclesiae electi, aulae nostrae Vice-Cancellarii dilecti etfidelis nostri. Anno Domini Millesimo ducentesimo sexagesimo sexto, regni autem nostri anno tricei>imo primo." Ex originali Rudolplii [mp. et R. H. transuinto de anno 1595' Etiam in donationibus Henriei Palatini anno 1269 emanatis legendum est: ad v i 11 a m cruciferorura: in metalibus enim possessionis Barathy (v. infra ad an. 1426) expresse legitur , prouocatione ad metales Palatini Henrici 1260. editas, ,,penes quas ex paFte orientis villam cruciferorum fuisse dixissent/' altero item loco : ,,qnod primo incepissent a parte orientali penes terram cruciferorum," et in fine: ,,Exhinc dcclinando versus meridiem in longo spatio venissent ad praescriptam terrani cruciferorum.' k Haec villa cruciferorum fuit indubio illa, ex qua Stephanus V. R. H- anno 1271. dum ciuitatein Jauriensem ad castrum Jauriense propius admouisset et omnesque hospites ac populos in hac Plaga dispersim habitantes coadunasset, eximiisque libertatibus donasset, aeque populos ad castrum transtulit, uti perhibent literae deannol27l. his verbis: ,,ita ut de ipsorum medio malignorum cauillatio amputetur quosdain populos castri Jaurinensis — — et cruciferorum domus hospitalis S. Joannis — iisdein liospitibus nostrisconiunximus/' Sed nec hodiernum in diem periuit huius villae ac terrae cruciferorutn memo ria, recte enim illa plaga territorii Jaurinensis, quae villae Nagy Barathy contermina est, partemque prati Nagyret dicti ef»jcit, hodiedum apud incolas nomcn Janos Pap orszaga retinere. — Reflexit Joannes Czek. ccxv. Sententia iudiciaria decem Judicum, qua terra per conditionarios regios Occupata, Madiano Comiti de Rendek per Pristaldum restituta est. J. 1268. Judicatum est, quod decem Judices , Comitem videlicet Emericum Bubek, Comitem Nitriensem,