Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
mna Jobagionibus dicti Praeceptoris de Gerennas inferret, et Praeceptor dictae domus pro tempore consitutus, de fratribus suis, se secundo super huiusmodi altercatione inferenda, iuraret, ipse Achyn de ipsa terra sibi nunc restituta- excluderetur ipso facto, -iulla particula Juris et Jurisdictionis sibi exeadem terra remanente; et eadem terra dictae domui Hospitali deuolueretur, in ipsius potestate perpetuo duratura ; quae quidem terra computata est coram testimonio hominis uostri, Achyn de Deg, ad centum sexaginta iugera , minus duobus, presentibus commetaneis et non contradicentibus. Sicut per ipsum hominem nostrixn et per partes nobis extitit recitatum. Insuper idem Achyn in syluis, sicut vnus de villanis haberet portionem. Et quia de Commetaneis Abbas de Ciccador computatioui dictae terrae interfuisse non dicitur, si aliquam de ipsa terra impetrare voluerit particulam, ratione sui iuris, idem Achyn se tenebitur expedire contra Abbatem memoratum. In cuius rei memoriam, praesentes concessimus literas sigillo nostro communitas. Anno Domini Millesimo, ducentesimo sexagesimo quarto. Octauo calendas Aprilis. Magistro Farkasio, Ecclesiae nostrae Eleclo , Aulae JRegis Yicecancellario, Gregorio ab administratione cantor. susp e n s o, Feliciano custode, Jacobo Decano existentib. Ex eiusdem Capituli transumto 1435. emanato. Literarum Hospitalis crucigerorum de Alba Tomo II. p. 179. nr. 34. ccx. Bela II- H. filios Antalius de possessione Priaszo, Comitatus Zala . de Jobbagyionatu castri exemptos, in numerum Seruientium suorum cbputat, A. 1265. Nicolaus de Szil occasione reambulationis terra Priaszo vocatae in paribus quasdam literas priuilegia-