Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

CCVIII Stephanus Rex iunior Castrensibus de villa Obnunch, Co­mitatus Gomor, seruitiorum merito, nobilitatis liberta­tem largitur. A. 1265« Stephanus Dei gratia iunior RexHungarie, Dux Transyluanus, Dominus Cumanorum. Omnibus Chri­sti fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in.omnium saluatore. Dum ab antiquo rerum exor­dio libertatis omninm eadem fuerit conditio, diuina permittit pietas, et hoc idem regia debet annuere be­nignitas, vt pro quibus propria vel aliorum merita / interpellare videntur, mereantur ad pristine liber* 4 tatis aera remeare. Proinde vniuersorum notitie lia­rum serie declaramus, quod considerantes seruitio­rum et fidelitatum merita Ladislai et Stephani filio­rum Stephani castrensis de villa Obnunc, que iidem in pluribus expeditionibus Nobis cum Tumboldo co­mite ipsorum, scilicet Gumuriensi, exhibuerunt fide­liter et deuote , et in aliis Regni casibus, sicut intel­leximus Tumboldo Comite referente, eosdem Ladis­laum videlicet et Stephanum ae eorum haeredes He­redumue successores extrahentes a iugo seu honere seruitutis, donauimus absolute et auree libertati ita scilicet, quod de cetero de numero seruientium nostrorum computabiles habeantur. Ut igitur hec per nos concessa libertasrobur obtineat perpetue fir­mitatis, et ne ratione conditionis pristine per quem­piam molestari debeant vol turbari, Praesentes con­cessimus literas dupplicis sigilli nostri munimine ro­boratas. Datum per manus Magistri Lodomery, Au­lae nostre Yice Cancellary. Anno Domini Miliesimo ducentesimo sexagesinao quinto." L. S. pen. Ex originali membrana arebiui Conuentus de Jaszo in App. 4. sub. nro 1. A. Commun. Gabr. Dobrontey.

Next

/
Thumbnails
Contents