Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
reuocetur; quarum quidem libertatum vna haec est; quod nullus Judicum Curiae nostre, vel Palatinorum regni nostri seu quicunque Comites vel Judices, quocunque nomine nominentur, populos Ecclesiae Strigonien. conditionarios, Jobagiones suos vniuersos, iudicare valeant vel praesumant, sed eiusdem Ecclesiae Strigonien. Judices, videlicet Palat i n u s Suus : vel Judex Curiae suae aut terrestris Comes, per Archiepiscopum deputati, in omnibus causis et earum articulis iudicabunt. Item decimam partem de vrburis prouenientibus Regiae Ma^ iestati percipiet Archiepiscopus Strigonien. qui fueritpro tempore, per totum regnum Hungariae. Item similiter decimam parlem percipiet idem Archiepiscopus ante omnia de fructibus camerarum, pro quantacunque pecunia poterunt locari, exceptis ponderibus, quae oflicialibus Archiepiscopi pro ferramenti custodia sunt deputata. Item similiter de pecudibus et pecoribus exigendis, ab Olachis et Siculis, idem Archiepiscopus accipiet decimam partem. Item quod Nobiles regni nostri ipsi Ecclesiae Strigoniensi possessiones suas viventes et morientes sine requisitione regiae Maiestatis vlteriori, legare et donare possint, sine praeiudicio tamen proximorum suorum possessionum, et se subiicere ad seruiendum more Nob.lium exercituantium aliorum, saluo quod Uduarnici ac ceteri seruilis conditionis homines regiae et reginali maiestati subiacentes, et ad certa seruitia deputati, haec facere non possint, nisi super eo per successores reges requisitio et priuilegialis concessio specialis de nouo haberetur. Item quosvtcunque in possessionib. ipsius Ecclesiae Strigoniensis et infra has metas metallum auri vel argenti, vel quodcunque aliud inueniatur, ipsi Eccle-