Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

biae sub illis metis et diuisis — in literis capituli Za­rabiensis sigillo ipsius capituli, et sigiilo domini Bau­donis Abbatis quondam de Tapolcba, Necnon et sigillo Nemeri Comitis quondam Zagrabiensis sigilla­tis, secundum quod partes concordi voce retule­runt, plenius continetur, et etiam super terram, quae vocatur Noak , quaestio fuisset diulius ventila­ta; tandem Wolk et ceteri omnes praenotati reco­gnoscentes se contra Magistrum, et domum Templi iniustam mouisse suspicionem, et dictas terras sub metis et cliuisis praetactis domui templi relinquerat iure perpetuo pacifice possidendas ita, quod nec ipsi nec eorum haeredes, haeredumque posteritates, re­petendi terras dictas, vel aliquam partem de iisdem haberent de cetero facultatem, omnibus etiam aliis quaestionibus seu litibus hactenus molis seu suscita­tis contra Magistrum templi per eosdem quacunque de causa finem perpetuum, et silentium aelernum posuerunt, vt igitur huius rei series robur obtineat perpetuae firmitatis, vt nullo unquam tempore pos­sit vel debeat per quempiam in irritum reuocari, ad instantiam Wolk, Gregory et omnium praetactorum domui Templi praedicti contulimus literas priuilegia­les sigilli nostri munimine roboratas- Datum Zagra. biae Anno ab Incarnatione Domini MCCLVJII."L.S. Ex arcliiuo Excelsae Camerae H. A. CXXXXIX. Familia de Zolgagyor monasterium pro Benedictinis inSza­mobor fundat. A. 1258. Familia de Zolgageur monasterium in Sambor pro Benedictinis fundat. Anno M.CC.LVIII." Monasterium hoc Innocentius VI- PP. Paulinis contulit Anno 1484. Ex archiu. pp. Paulinorum.

Next

/
Thumbnails
Contents