Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

terea in liis literis continetur etiam ,vt Iiterae eius­dem Monasterii tam coram Capitulis, quam Judici­bus regni acceptentur, et iis fides adhibeatur. Datum per manus discreti viri Magistri Smaragdi, Albensis Ecclesiae Praepositi, Yicecancellarv, Anno Domini MCCLV. Si transumtum hoc Ferdinandi anno 1539. emanatum , in Originali penes archiuum camerale existens , cum eiusdem proloprapho, Codicis Dipl. tomo IV. vol. II. p. 299 ex­hibito conferatur, patebit literas de verbo ad verbum quidem, ast non item ad literam; sed adhito nomine vigente, tran­scriptas fuisse- Quod quidam scioli videntur ignorare­CIXXX. JBela R. H. metas possessionum a fratre suo Colomanno, et a se Praepositurae de Jaszo donatarum metas per Capi­, tulum Agriense circumscribit. A. 1256. Bela Dei gratia Hung. Dalm. Croat. Ram. Seru. Gallic. Lodom. Cumaniaeque Rex. Omnibus Christi fldelibus praesens scriptum inspecturis, salutem in vero Saluatore. Etsi cunctorum iura fideliuin mode­ratione regnantis saluadeceat conseruari; tamen bo­norum et iurium Ecclesiae defensioni est tanto spe­cialius insistendum, quanto speratur -certius per orationum ipsius suffragia firmari regium solium et salutem. Proinde ad vniuersorum notitiam tenore praesentium volumus peruenire; quod cum Vir re­ligiosus Albertus, Praepositus Monasterii nostri de Jaszov , ad nostram accedendo praesentiam, super facto possessionum monastery inemorati Pochym et Pochey, Monaykeddi, Nestc et Noe vocatarum, per vicinos et commetaneos eorumdem occupatarum, nobis conquerendo, significari curasset, et nos fide­libus nostris Capitulo Agriensi dedissemus in n an da-

Next

/
Thumbnails
Contents