Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
CLXXIV Collationis piae Priuatorum documentum. A. 1254. Pateat Vniuersis Christi fidelibus tam praesentibusquam futuris : Quod ego vel Dominus de Thrumpach, deuotione sancla ductus, cum consensu et voluntate Fratrum et Consanguineorum meorum contuli monasterio dicto Mons Sanctae Mariae in remedium animae meae et relaxationem offensarum, quibus praedictum aliquando monasterium offendi, de haereditate mea molendinum, quod adiacet <Sconnaue, soluens annuatim dimidium talenlum, pro lumine eidem Ecclesiae perpetuo seruiendum. Haec itaque donatio mea, vt firma sit etinconcussa omni tempore perseueretur (sic) hanc literam in testimonium traclitam iam dicto monasterio Sisnlli mei roO bore statui communire. Acta sunt haec anno Domini Millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto. L. S. Originales in arcliiuo camerali, inter acta Abbatiae de Borsmonostra. CLXXV. Innocentius IV. Papa pacis reintegrandae inter Hungariae ac Bohemiae Reges mediator. A. 1254. Innocentius IV. PP. B. electum Neapolitanum, Sedis Apostolicae Legatum, pro discordiainterHun• gariae ac Bohemiae Beges sedanda inHungariam destinat. A. MCCLIV. quarta Aprilis. Ex arcbiuo vaticano tomoXII. p. 919. Eundem mox legatione supersedere iussit, literis datis A. 1254. XIII. Julv» Ibidem.