Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

oecupandus sibi armis terras, libera voluntate, ac communi consensu, elegerunt sibi ducem ac prae­ceptorem in filios filiorum usque ultimam gene­rationem Almum, filium Ugek, dicentes : Ex ho­dierna die te nobis ducem ac praeceptorem eligimus et quo fortuna tua te duxerit, illuc sequemur. Tunc more paganismo fusis propriis sanguinibus in unum vas , ratum fecerunt iuramentum. — Primi status iuramenti sic fuit: ut quamdiu vita duraret, tam ipsis, quam etiam posteris suis, semper Ducem ha­berent de progenie Almi Ducis. Secundus status iuramenti sic fuit: ut quidquid boni per labores eo­rum aquirere possent, nemo eorum expers fieret. Tertius status iuramenli sic fuit: ut isti, principa­les personae qui sua voluntate Almum sibi Domi­num elegerunt, et filii eorum a consilio Ducis , et honore regni nunquam omnino privarentur. Quar­tus sic fuit; ut siquis de posteris eorum infidelis fieret contra personam ducalem, et discordiam fa­ceret inter Ducem et cognatos suos, sanguis nocen­tis funderetur, sicut sanguis eorum fuit fusus in iu­ramento , quod fecerunt Almo Duci. Quintus fuit: ut si quis de posteris ducis Almi, et aliarum personarum principalium iuramentum statura ipso­rum infringere voluerit, anathemati subiaceat in perpetuum. — Anno Dominicae Incarnationis MDCCCLXXXIV. Septem principales personae , qui Hetumoger vocantur, egressi sunt de terra Scy­thica versus occidentem." P. Anonymi Chronici eap. V­nullortun accesserunt. —VI. Haec monitu non-

Next

/
Thumbnails
Contents