Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
oinissa veritate, assereret villas supradictas emptionis titulo ex parte mea iure possidere. Cuius ven. ditionis tam ego quam Fratres dicti Monasterii lgnari, cum diu coram Regibus Andrea, et filio eius Bela , nec non et Baronibus Regni, causa ventilaretur, Fratribus sepe dicti monasterii actoribus ex parte vna, reo autem magistro Pous ex altera: Ego Comes Bors valefeci contentioni, praesertim cum Magister Pous, instrumento uteretur contra me et Fratres dictos, clandestine usurpato, gauderetque libello indebite obtento, sic cedens contencioni, vt dictum monasterium meum nolens fraudare elemosyna promissa, imo et data, villas duas alias, in commutuacionem (sic) illarum, quas Pous usurpauit, perpetuo possidendas, quarum liaec sunt nomina: Muxa, Fluecendorff, cum omnibus suis pertinentis, et lioc abliinc in perpetuum, similiter et mediam partem ville Hetezer , que est in coniinio Teutonie, post meum obitum, secundum rationem predictam,eidem contuli monasterio nullo conlradictorepersistenle. Sic et litere Begum locuntur. Partem vero alteram ville hi Fratres diu ante datam possidebant a tempore Parentum meorum; vt autem huius donacionis series perdurare possit in perpetuum, hoc decretum sigilli mei munimine feci roborari. Tempore et teste Domino Jacobo Cardinali et Apostolice sedis legato. Blediantibus autem Regibus Andrea et Bela. J o bba gy o n i b. vero Vngulino (Ugrino) Archiepiscopo , INicolao, filio Bursch, Ladislao et Pous; Judice autem Demetrio persistentibus. Datum anno Domini M.CCXXXIIL L. S. decussi. Ex originalibus in arcliiuo camerali existentibus exscripsit Kaprinay MSS- sul> B. Tomo XL. P. Hanc commutationem confirmavit Rex Anno eodem V. Cod. Dipl* Tomo III. Vol. II. p- 355.