Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
Felicianus Comiti Pethenyegh vendidisset, in qua sita est villa Katlry, et terram Teleke nominatam eidem Comiti fatentur. Anno M.CC.XXX." Ex eotlem elenelio. Katafa et Saar exstant in Comitata Castriferrei. Gabriel Nagj. (LWX. Aridreas II. R. II. populos filii Nicolai Comitis, fratris Ugulini, A. Episcopi Colocen. in Milialyi, Cazmer et ubique residentes a solutione collectae in praemium eximit. A. 1234. Andreas Dei gratia Rex Hungariae. Omnibus praesentem paginam inspecturus, salutem et ornne bonum. Cum ea, quae a regia liberalitate iuste etlegitime conferuntur, et authoritate confirmantur, a progenie in progeniem dilatari debeant; dignum est valde ac rationi consentaneum in ampliorem stabilitatis perpetue cautelam eadem instrumentis multimodis perhennari. ad vniuersorum igitur tam modernorum quam posterorum, sanctae matris Ecclesiae filiorum notitiam praesentium tenore volumus perue— nire; quod cum pro multiplicibus et fidelibus seruitiis, et meritis dilecti et fidelis nostri Nicolai Comitis, fratris Ugulini, quae in priuilegio suo super nostra concessione confecto, plenius continentur, concesserimus, vt omnes populi eiusdem et per eum successorum eius, in quibuscunque villis ipsorum, de quibuslibet Parochiis per totam Hungariam residentes, ab omni penitus solutione collectae, quae lucrum camerae vel monetae dicitur, Dilecto et fideli nostro — Comiti filio Comitis eiusdem , cuius fidelitatem et morum elegantiam sufficienti sumus experti experimento ; qui etiam nobis in Regno et extra Regnum, in prosperis et aduersis a primaeuis