Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

Colocensis Dioecesis adeo esset diffusa, quod ipsam non vales iuxta officii tui debitum commode visitare; ne gregi Dominico deesset cura Pastoris, nobis hu­militer supplicasti, vt in monasterio de Kuket, tuae Dioecesis, Episcopalem sedem nouiter crearemus, cum paratus esses, creando ibi Episcopo tum de propriis, tum de ipsius Monasterii prouentibus ter­centas, et de bonis Ecclesiae tuae triginta marcas in annuo reditu assignare. Ynde licet nobis tuae in­tentionis propositum non immerito placuisset} ne tamen in tanto negocio subito procedere videremur, nequaqum mox tuis supplicationibus duximus an­nuendum ; sed venerabilibus fratribus nostris — Ce­nadiensi, et — \ ltrasyluan. Fpiscopis nostris ded­mus literis in m:mdatis, ut super re huiusmodi, et eius circumstantiis inquirentes plenius veritatem, quae inveniretur, nobis fideliter intimarent, vt ex eorurn relatione sufficienter instructi procederemus, exinde iuxta diuinae beneplacitum voluntatis; qui mandatum Apostolicum exsecuti propositum multi­pliciter commendantes , vt illud optato prosequere­mur effectu, nos suppliciter exorarunt. Tu quoque in nostra praesentia constitutus, illud idem multipli­catis intercessionibus tuis instantius postulasti. Nos igitur attendentes py propositi puritatem, cumnon­nulli soleant potius ad non habita minus licite in­hiare, quam licite habita taliter dispertiri; ne contra te dici valeat: messis quidem multa, operarii vero pauci; tuis supplicationibus annuentes, et sperantes, quod non solum praemissa promissa comph bis, ve­rum etiam alia studebis adiicere opportuna, nouam sedem episcopalem in praedicto monasterio statuendi authoritate tibi praesentium concedimus facultatem. Qno circa fraternitatem tuam monemus attente, per 16 *

Next

/
Thumbnails
Contents