Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
igitur in futurum Ecclesiastica, secularisque persona etc. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax etc. Amen. Ego Gregorius Catliolicae Ecclesiae Episcopus SS. Ego Pelagius etc. Datum Anagniae per manum Magistri Sinibaldi S R. E. Vicecancellarii VIII Kal. Aug. Indictione XV. Incarnationis Dominicae anno MCCXXVII. Pontificatus vero Domini Gregorii PP. VIIII. anno primo.' 4 Apud Farlat. 1. c. fol. 96. Mcmorahilis est insuper Sjnodus Ragusii anno 1235. contra luxum celebrata, ob peculiares id temporis consuetudines. CXXII. \Andreas R. II. perpetuilatibus bonorum castrensium per filium suum revocatiSj terram controversam Praepositurae S. Michaelis de Chorna deberi, adiudicat. yl. 1228. Andreas Dei gratia, Ilungariae Rex. Vniversis? Christi fidelibus praesentem paginam inspecturis salutem et omne bonum. Quae geruntur in tempore, ne processu temporis a labili hominum memoria paulatim euanescant, cum tempore, poni solent in lingua testium, et scripturae patrocinio perennari. Hinc est, quod ad vniversorum noticiam volumus peruenire: Quod cum charissimus primogenitus noster, Illustris Rex Bela de nostro mandato perpetuitates reuocaret, Jobbagiones castri Soproniensis Praepositum de Chorna super terra, quam Andreas et Scemes colebant, et habitabant, ad nostram traxerunt praesentiam, asserentes ipsam ad castrum memoratum pertinere, quod dictus Praepositus de terra Comitis Osl et filiorum suorum haereditaria sequestratam, et per ipsos Ecclesiae suae collatam firmiter asserebat. Nos vero utriusque partis rationibus et allegationibus auditis, utrique parti probationem in-