Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

tur nolum sit omuium fidelium nostrorum magni­tudini presentium scilicet et futurorum, quoniam nos in elemosyna nostra ad precationem Geroldi, comitis fidelis nostri, cedimus atque confirmamus ad Monasterium sacti Mauritii, quod est situm in du­catu Baioariorum, In loco nuncupante Altaha, ubi Orulfus Rector preesse videtur, locum quemdam in Avaria, ubi Bielana fluvius Danubium ingreditur. Est autem estimacio illius loci quasi XL. manso­rum. Qui locus sub omni integritate partibus me­morati Monasterii , per hanc nostre auctoritatis lar­gitionem vel confirmationem perpetuis temporibus proficiat in augmentis. Precipientes ergo iubemus, ut nullus quilibet fidelium nostrorum memorato Orulfo, Abbati vel successoribus eius, aut Mona­chis in memorato Monasterio vitam degentibus ul­lam inquietudinem, aut calumpniam aut diminora­tionem de predicto loco, ullo unquam tempore fa­cere presumat. Sed perpetuis temporibus per hoc nostre auctorilatis preceptum vel largitatis donum, robustissimo iure pars ipsius Monasterii teneat at­que possideat. Et ut haec preceptio nostra vel con­firmatio , nostris vel futuris temporibus melius con­servetur, de anulo nostro subter sigillare iussimus. Datum VI. Kal. Deeembris Anno Christo propicio Imperii nostri XII. Regni vero inFrancia, XL. IIII. alque XXXYII. In Italia. Indictione quinta. Actum aquisgrani palutio Regio in dei nomine feliciler. Ex codice inembranaceo Hermanni Abbatis Niederaltach­Monum. Buicorum Vol. XXXI. Part. I. p. 26. His con­grue corrige mencla editionis Tomo XI- per nos Cod. Dipl. tomo I. p. 151—2 transcriptae. — Hinc patet Ava­riam usrjue lluvium Auasum exporrectam fnisse.

Next

/
Thumbnails
Contents