Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

ni persona in liac terra patimur, Ioqui minimeva­lemus. Breviter lamen dico , quia eius in nos ma­litia gladios Longobardorum vicit; ita ut benignio­res videantur liostes, qui interimunt, quam rei publicae Judices, qui nos malitia sua, rapinis at­que fallaciis in cogitatione consumunt. Et uno tempore curam Episcoporum atque Clericorum; monasteriorum quoque et populi gerere, contra hostium insidias solicitum vigilare, contra Ducum fallacias atque malitias suspectum semper existere, cuius laboris, cuius doloris sit, vestra Fraternitas tanto verius penset, quanto me, qui haec patior, purius amat. Praeterea debitum salutationis alio­quin solvens, indico, quod ad me, Bonifacio de­fensore Referente, pervenerit, quia vir sanctissi­mus Frater noster. Domnus Anastasius Patriarcha, in una sumum civitatum regendam vobis ecclesiam committere voluit, et consentire noluistis. Quem sensum et sapientiam vestram ego valde libenter am­plexus sum, laudans vehementer, et vos felices, me infelicem deputavi, qui hoc tali tempore re­gimen Ecclesiae suscipere consensi. Si tamen ani­mus noster fortasse fratribus condescendendo, et misericordiae operibus intentus, ad hoc unquam consentire decreverit, peto ut amori meo alium mi­nime praeponatis; sunt enim in Sicilia Ecclesiae va­cantes Episcopi; et si vobis placet auctore Deo, Ecclesiam regere, iuxta B. Petri Apostoli limina, cum eius adiuiorio melius potestis. Si vero non pla­cet, feliciter insta, ut ista in vobis intentio per­maneat, et pro nobis infelicibus exora. Omnipotens autem Deus in quocunque vos esse loco voluerit, sua protectione custodiat, et ad coelestia vos dona perducat." Anno 595.

Next

/
Thumbnails
Contents