Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
meta Regis Andreae, in qua est Lapis, deinde tendit per viam ad orientalemplagam, ad montem Regis Andreae, post hoc tendit versus Septemtrionem, tribus metis terrae, et venit ad petram quae fixa est iusta Balatin, inde iterum tendit ad aliam petram, quae fixa est iuxta iter vetus, quod ducit ad Albam, deinde tendit ad plagam meridionalem, duabus metis et venit ad lapidem, exliinc iterum tendit ad occidentalem partem, et ibi est iuxta fluuium lapis erectus in titulum. Quaeque autem his metis terminantur, siue piscinae , seu prata nullo contradicente praefate sunt Eeclesiae. Concessa demum est Ecclesiae Sancti Aniani villa, queThurk vocitatur, quae talibus metis affirmatur: ad Basilicam S. Petri iuxta Bolotin a parte occidentali est meta de terra, inde tendit ad meridiem per viam, quae ducit ad Thurk, et ibi est meta, quae vocatur fossa , Liui, deinde per eandem viam tendit ad occidentem, et venit ad riuulum, et ibi est meta, post hoc ad metam, quae quae dicitur petra, de hinc ad Stagnum Zamardy, et per mediam piscinam Samard iterum venit ad Bolotyn , et locum, qui dicitnr Ituuh. Quaequae quoque his metis clauduntur siue prata, siue insulae, seu piscinae, nullo contra dicente Ecclesiae tradita sunt. Praebuit et villam, quae Szanto dicitur, his firmavit metis: Est locus, qui dicitur Koghzornya, et ibi est meta Regis Andreae, deinde ad meridiem venit ad iter, quatuor metis, post haec venit ad magnam viam, quae dicitur Hodut, et ibi est meta, et per eandem viam tendit ad occidentem, terminans terras Ecclesiae, et terras Szamard, venit autem fere per milliare vnum, et fit in dumo meta, deinde venit ad riuulum, qui vocatur Korostuueh, est meta sub fraxino, est autem insula ad eandem