Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

sis Junii die duodecimo exeunte eodem mense Indi­ctione undecima in Almasio. Hoc scriptum ad pre­sentium notitiam et futurorum memoriam constat esse factum. Cum pax et amicitia inter nos et Ve­netos actenus domino mediante composita fuisset et ordinata, non post multum temporis discordie au­ctor sua instigatione ipsam in uecordiam transtulit, quam Ego Com. Sebenna vna cum fratribus et pro­pinguis meis affectuose cupiens reformare. Sincam fratrem nostrum, nobili viro L. quarino ragusino Comiti transmisi. Quod coram eo pro nobis vobis­cum pacem habere iurauit, et que Venetis cilra fe­stum Sancti Luce ablate forent reddere constituit. Vnde Dominum Episcopum Farensem Venerabilem virum legatum nostrum ad vos egregie domine P. Zianum Venetie, Dalm. atque Croatie dux, IV-te partis et dimidie totius romanie imperii dominator direximus, quod ea, que acta fuerunt, cum dicto comite vobis notificaret, et insuper nobiscum con­firmaret, quem prout nostre decuit excellentie ve­lut ipse nobis suo demonstrauit eloquio honorifice suscepistis, et que dicta sunt confirmastis. Placuit ad hec itaque celsitudini vestre ad nos mittere D. Suauem plebanum Sancti Johannis Euangeliste nun • cium vestrum , vt pacem et amicitiam nobiscum statueret et confirmaret, et eandem per iuramenta a nobis exigeret, quem lete suscepimus, volentes omnimode vestre voluntati parere pari voluntate et c «mmuni concordia omnium nostrorum propinquo­rum et totius populi nostri dominii. Vobis dicto domino P. Ziani duci Venetie, vestrisque successo­ribus et cuncto veslro dominio scilicet insularum hominibus, et vbicunque vestra ac Venetorum do­minatio est. Nos videlicet Comes Sebenna, desis-

Next

/
Thumbnails
Contents