Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
-j- Ego Joannes S. Mariae in Cosmidin Diacon. Cardinalis mp. Datum Laterano per manus Johannis S. Romanae Ecclesiae Subdiaconi et Notarii XIII.' Calendas Maii Indictione VII. Incarnationis Dominicae Anno Millesimo Ducentesimo quarto, Pontificatus vero Dom. Innocentii Papae Tertii Anno seplimo. Originales in arcliivo Camerali. LVXXV. Jocinnes liex Bulgarorum, contra Hungaros et Latinos Constantinopolitanos ad Innocentium III. PP. querulatur Anno 1204. A Calo Jolianne rege totius Bulgariae etBIaciae ad a Deo promotum et sanctissimum et in Christo dilectum et honorificentissimum patrem regni nostri, tertium Innocentium et sacerrimum Papam Romae, et successorem Principis Apostolorum Petri. Legatus Apostolicae Sedis Dominus Leo sanctitatis tuae scriptum meo attulit imperio etc. Hoc autem noturn sit Sanctitati Vestrae, Patri speciali regni mei, Domino Papae, quod Dominus Leo Legatus Apostolicae Sedis venit ad imperium meum mihi afferens coronam et eam benedicens super caput imperii mei imposuit, et in manibus meis dedit mihi sceptrum et vexillum, et benedixit santissimo Patriarchae regni mei et totius Bulgariae ex praecepto Vestrae Sanctitatis etc. Scribo autem vobis et deHungaro, quoniam imperium meum non habet aliquam Societatem regionum, vel aliquam rem cum eo, neque ei nocet, imo ipse parui peudit et nocet regionibus imperii mei, et Dominus LeOj Cardinalis vidit et vestrae sanctitati annuncia-