Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
quod postulatur, impendat. Quod si sedes Dioecesani Episcopi forte vacauerit, interim omnia ecclesiastica sacramenta a vicinis episcopis libere accipere (hic duae lineae sunt illegibiles). Praeterea liceat vobis in vestro monasterio excJusis excommunicatis et interdictis diuina officia celebrare. Paci quoqne et tranquiliilati vestrae paterne in posterum prouidere nitentes, auctoritate apostolica proiiibemus, vt infra clausuras locorum seu Grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere , hominem temere capere vel interficere, seu violentiam audeat exercere. Praeterea omues libertates et immunitates a praedecessoribus nostris, Romanis Pontificibus ordini vestro concessas, nec non et libertates et exemptiones saecularium exactionum a regibus et Principibus vel aliis fidelibus — — — — indultas, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti priuilegio communimus. Decernimus autem, vt nulli unquam hominum omnino liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere vel minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur eorum, prc^quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, vsibus, commodis profutura salua sedis apostohcae authoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, saeci^risue persona hanc nostrae constitudonis paginam sciens contra eam temere venire tentauerit, secundo, tertiove commonita, nisi reatum congrua satisfactione correxerit, Nobilitatis, honorisque sui careat dignitate, reamque se diuino iudicio existere, de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore sanguine Dei et Dom. Redemptoris nostri Jesu Tom. VU. Vol. V. ] 1