Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
vitates, villae, provinciae, et Ioca te pro tali inviolabililer debito cum respectu recognoscere debebunt. Clerici quoque a te, vel tua permissione, ac authoritate missi habeant omnem facultatem, sacerdotalem honorem, etiam in Aquis, quae est provincia in Dacia ripensi. Determinantes nos ex nunc in posterum, quod eorum Episcopus ordinari debeat a sanctitate tua, tibi sit subiectus, et nullatenus dependeat ab Episcopo meridiano, in circulo Thraciae , verum Episcopus meridianus maneat in meridie, nec ullam habeat communicationem cum Episcopo Aquensi, Episcopus vero Aquensis teneat dictam provinciam, omnesque eiusdem civitates, castella, Ecclesias, ut possit domare, debellare, corrigereque seditiones, dissensiones, et turbas huius provinciae , nec non eiicere ex ea, vel vero convertere omnes de haeresi Bonosianorum, ad fidein orthodoxam. Porro de plenitudine Maiestatis nostrae, immo potestatis, supremam dignitatem, ac honorem in temporalibus concedimus Beatitudini tuae, principem sacri nostri utriusque Imperii B.Omani creamus et nominamus, Comitem itidem sacri nostri palatii, mandates in perpetuum , ut maxima cum potestate ac supremo posse valeas integre exercere omnem temporalem authoritatem, in toto supradicto circuitu provinciarum, terrarum, et locorum , possisque promovere ad dignitates et honores, creare Comites, Equites, Patricios, Nobiles, Juratos, Doctores, et iuris consultos, cum iure gladii, hoc est diiudicandi, sententiandi, damnandique ad vitam et mortem , cum facultate imprimendi numismata aurea , et argentea , cum convenienti, competentique titulo principis et: ummi sacerdotis, et ita te condeeoramus, promovemus, Tom. VII. Vol. V. 2