Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
terminis in partibus occidentia in terris et aquis ac pascuis etiam vltra vallem Tyni habetur, et ad templarios spectanit, praefato S. Damiani Monasterii sit a modo in perpetuum, aqua vero hierne cum aquarum decursibus, Templarios habere iugiterstatuimus, tali videlicet ordine, vt in ea molendina faciant, quotquot possunt, ita tamen, quod molendino Sanctorum Cosmae et Damiani de Virbitza, quod est vltra Blatam, non noceat in aliquo. \ olumus etiam et sancimus, vt praefata Sancti Damiani Ecclesia omnes terras illas, quas vltra Blatam et vsque mare possedit antiquitus, et etiam si qua molendina sub suo molendino in Austro fecerit, habeat, et possideat semper absque omni Templariorum contumelia. Stabilimus etiam, vt si qua vtriusque partis antiqua tulamenta vel scripta praeter hanc nostrae constitutionis chartam ire (habere) presumpserit, omnipotentis Dei, Sanctorumque ApoStolorum Petri et Pauli, ac omnium Sanctorum ac nostram maledictionem incurrat, flatqiie anathema. Et super hoc poena duarum librarum aui-i nmlctetur. Quae omnia firma ac rata esse volumus, praesente Gualterio Magistro et Fratre Aczo Praeceptore et omnibus fratribus et Dominico Abbate, Prmoria Monacho, et Diminoscia Monacho, cunctisque fratribus, coram his idoneis testibus, Petro Sagarelle et Tolmatio, ac Burello Presbiteris Spalatinis. De Jadertinis vero fuerunt testes hi: Petrona Cucille, Petriz Vitache , Petriz Michaelis , Georgius Sappe, Bitte deJuda, Bitte Praestantii cum fratre Grisogono, Petrus Scluradi Templariorum Advocatus et quam plures alii. De Sclauis vero fuerant testes hi' De Dominis Juppanis: Wlcominis Juppanus, Pensius Juppanus, Grubescia Gandv Juppanus et Rel-