Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

prioribus ac fratribus Carthusiensis Ordinis saluteni et apostolicam benedictionem. Thesauro virlutum sic praeclara vestra religio suum semper astrinxit afFectum, quod habetur et in conspectu regis ae­terni placida et in oculis hominum gratiosa. Ipsa quidem vt columba mitis et humilis et electa do­mini specialis, pulchra per totum aspicitur, omnem a se rugam enormitatis abiiciens, et maculam de­formitatis excludens, vigilantibus illis, qui pater­nae sollicitudinis in ea gerunt officium, quod ibi­dem nullae possint vitiorum spinae succrescere, sed ipsa florum honoris et fructuum honestatis immar­cescibili polleat vbertate. Propter hunc etenim san­ctae operationis effectum, nunquam ordo vester officio alienae visitationis vel correctionis indiguit, sed de ipso aliquibus aliis reformationis beneficium ex prouidentia sedis apostolicae iam peruenit. Cum itaque nos, qui ex huiusmodi virtuosis actibus spi­ritu in domino exultamus, claris agnoscamus indi­ciis, dictum ordinem esse aliis rectae vitae specu­lum et salutiferae conversationis exemplum, quod ipse, sicut olim sic et in posterum ab eiusdem dun­taxat prioribus ac fratribus idoneis, quos vos filii priores duxeritis deputandos, et a nullo alio visi­tari possit aut corrigi, auctoritate praesentium du­ximus statuendum; eadem auctoritate nihilominus decernentes, vt si aliquid contra statutum huius­modi a quoquam propria extiterit auctoritate prae­sumptum, sit irritum et inane, ac si forte aliquae sententiae in vos occasione huiusmodi prolatae fue­rint, nullum robur obtineant firmitatis, mandato se­dis apostolicae semper saluo. NuIIi ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitntionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis

Next

/
Thumbnails
Contents