Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

est dicto duci in rebus et corpore sine gracia con­dempnatus. Imperium dicto duci Austrie contra omnes suos iniuriatores debet auxiliari et succur­rere, quod iustitiam assequatur. DuxAustrie prin­cipali amictus veste, superposito ducali pilleo, cir­cumdato serto pirnito, baculum habens in manibus, equo assidens et insuper more aliorum principum imperii , conducere et imperio feoda sua debet. Dicti ducis institutionibus in ducatu suo Austrie est parendum; et potest in terris suis omnibus tenere Judeos et vsurarios publicos, quos vulgus vocat gawertschin, sine imperii molestia et offensa. Si quibusuis curiis publicis imperii dux Austrie pre­sens fuerit, vnus e palatinis archiducibus est cen­sendus, et nihilominus in consessu et incessu ad la­tus dextrum imperii post electores principes obti­neat primum Jocum. Dux Austrie donandi et de­putandi terras suas cuicunque voluerit habere de­bet potestatem liberam, si, quod absit, sine here­dibus liberis decederet, nec in lioc per imperium debet aliqualiter impediri. Prefatus quoque ducatus Austrie habere debet omnia et singula iura, priui­legia et indulta, que obtinere reliqui principatus imperii dinoscuntur. Yolumus eciam, vt si distri­ctus et diciones dicti ducatus ampliati fuerint ex hereditatibus, donacionibus, empcionibus, vel qui­busuis aliis deuolucionum successionibus, prefata iura, priuilegia et indulta ad augmentum dicli do­minii Austrie plenarie referantur. Et vt hec nostra imperialis constitucio omni evo firma et inconvulsa permaneat, presentes literas scribi et sigilli nostri impressione fecimus insigniri, adhibitis idoneis te­stibus, quorum nomina hec sunt: Pilgerinus Patriar­cha Aquileie, Eberhardus Salzburgensis Archiepi­8 *

Next

/
Thumbnails
Contents