Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
perator Augustus. Quamquam rerum eommutatio ex ipsa corporali institutione possit firma consistere, nec ea, que legitime geruntur, vlla possint refragacione convelli, ne tamen rei geste ulla possit esse dubietas , imperialis debet interuenire auctoritas. Nouerit igitur omnium Christi imperiique et nostri fidelium presens etas et futura posteritas, qualiter nos, eius cooperanle gratia, a quo celitus pax missa est liominibus super terram, in generali nostra curia Ratispone in natiuitate sancte Marie celebrata, in presentia multorum religiosorum et catholicorum litem et controuersiam, que inter carissimum nostrum patruum Henricum ducem Austrie et inter nepotem nostrum carissimum Heinricum ducem Saxonie diu agitata extitit, super ducatum Bavarie et super Marchia a superiori parte fluminis Anasi, terminauimus hoc modo: quod dux Austrie resignauit nobis ducatum Bauarie et dictam marchiam, quas tenebat, qua resignacione facta, mox eundem ducatum Bauarie in beneficium contulimus duci Saxonie, predictus vero dux Saxonie cessit et renuncia— uit omni iuri et actioni, quas habebat, ad dictam marchiam cum omnibus suis iuribus et beneficiis. Ne autem in hoc facto honor et gloria patrui nostri carissimi^aliquatenus minuatur, de consilio et iudicio principum, illustri Wladizlao duceBohemie sententiam promulgante, quam ceteri principes approbabant, marchionatum Austrie et dictam marchiam supra Anesum commutauimus in ducatum. Eundemque ducatum cum subscriptis iuribus priuilegiis et graciis omnibus liberalitate cesarea contulimus predicto Heinrico nostro patruo karissimo, prenobili sue vxori Theodore et liberis eorundem, ob singularem fauorem, quo erga dilectissimum patruum nostrum