Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

meo sepe reuoluerem, opportunum tempus accidit, quod bonam intentionem perducerem ad actionem. Quondam etenim eadem Ecclesia Diuino Judicio combusta, nostro vero tempore studioso labore et impensis Dauid, a nobis constituti eiusdem loci Ab­batls reparata, meliorata, amplificata, cum me iubente, me presente consecraretur ab Archiepisco­poFeliciano, aliisque Episcopis (#dmonilus, vt lex sancta iubet, sponsam Dei dotare; eidem Ecclesiae. ad sustentationem fratrum ibidem Deo seruientium, ac etiam tertiam et decimam pai tem tributi de Fuk, et totius Comitatus Simigiens. et etiam tertiam par­tem tributi tolius Comitatus Posonien. tam in ma­gnis, tam in paruis et in omni loco, vbicunque tributum ad presens exigitur, vel ad futurum ex aliqua institutione exigi contigerit. Preterea cum talis sit libertas Ecclesie supradicte, quod populos eius et ipsum Abbatem nullus Judicum preter pro­priam personam regiam debeat in aliquo iudicare; eandem libertatem authoritate present. priuilegii in­nouando et confirmando, precipio firmiter et di­stricte vniuersis iudicibus, Yiceiudicibus, Comiti­bus, Yicecomitibus et omnibus aliis personis, qua­tenus populos memorate Ecclesie nullus preter re­giam personam, et eum, quem Abbas voluerit a rege postulare, presumat in aliqua causa vel nego­cio iudicare. Quod siquis contra haec facere prae­sumserit, beatum Martinum et Sanctum Stephanum regem, hic et in futuro ante Judicem Viuorum et Mortuorum sentiat sibi aduersari, et auri libras quinque rite persoluat eidem Monasterio. Confirmo etiam res et possessiones , quas obtulit Hoda, ea­dem die, qui predicte dedicationi interfuit, ex pro­pria bona voluntate Ecclesie B. Martini saepefate,/

Next

/
Thumbnails
Contents