Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

dio, cuius nomina haec sunt: Ded cum filiis suis, Welten, Eadjk, Domagosta, quorum ius est cum equis suis Praelato Ecclesiae seruire, currus trahere, foenum secare, et sepetes metere, per quatuor dies et in via tentoria figere; filios etiam Zegeny, Seib, Praeran, Wratiszlo, Aladar, cum posteritatibus suis, eodem iure dedit seruire, currus trahere, secare et metere. Quartum vero praedium Kiikezii voca­tum, quod tempore regis Ladislai, quidam nomine Kvazek absque liberis adoptivo filio Lamperto Co­miti dedit, cum vinea , item alteram vineam dedit quidam nomine Crez, Comes autem dedit monaste­rio; quintum vero praedium in villa Nema, quod Almus Dux Com. Lamperto dedit, defuncto Prodsa, cuius praedium erat, sine haerede. Sextum quod yocatur Zeorna iuxta Ohvar, emit Comes Lam­qertus a quodam viro #Porodom nomine, vsui qua­tuor aratrorum sufficient. coram istis testibus: We­ged, Enriko, Napko. Septimum praedium iuxta Danubium, quod sanctus rex Stephanus con­dam Comiti Hunt dedit ad pascendum anima­lia, pastoribus autem terram ad arandum^ in villa C h e n k af vsurae viginti aratrorum sufficien. Octa­vum, quod praedictus rex Stephanus Byn dedit filio Hunt iuxta fluuium Gron ad decem aratra, cum foeno et nemore^Bjn nomiaatum. Nonum vero Paztuh, vbi erat regalis curia, dedit rex Ladis­laus cum sorore sua, quam dederat ei in vxorem, cum omnibus appendiciis, praediis, videlicet terra arabili, foeno, silvis et nemoribus, vsurae decem aratrorum sufficientem, et cum his hominibus: Keselend, Mysin, Wsudin, Ragydi, Polo et Wroc, quorum ius est in coquina, et cum equis suis servire et metere. Comes autem Cu-

Next

/
Thumbnails
Contents