Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

scis, qui ungarice vocantur Vizalial, singulis annis de camera regia persolvendos. Quae donatio per hostilem Turcarum invasionem cessavit. Idem rex confirmat privilegium liberae invectionis vini ,fru­menti, et pecorum ex Vngaria in Austriam pro eisdem monachis, quod jam a prioribus regibus monasterium Sanctae Crucis acceperat. Anno Do­mini. MCCXL o. Originales in archivo Abbatiae S, Cracis. CX. A. 1240. Adjudicatoriae Belae Regis super terra Quo­jar cum Dusinicis ibidem existentibus monasterio B. Mauritii de Beel tenore privilegiorum SS. Ste­phani et Ladislai Regum, contra Marcum Mathiam et Dominicum nobiles de Genere Peech ac alios, adtributa. A. 1240. Ex anal. Joannis Czech. CXT. Coram Thoma, Spalatino Archidiacono causa Epi­scopi Tragur. et Cleri Sibenicen. dijfinitur. A. 1240. In nomine Domini Amen. Cum inter Ven. Virum Treguanum Episcopum et Capitulum Trag. ex una parte, et Clerum Sibenicen. ex altera, co­ram Thoma Archidiacono et Capitulo Ecclesiae Spalat. quaestio verteretur. — Proponebat enim di­ctus Episcopus cum suo capitulo porrecto libello hocmodo: Petita vobis Dne T. Archid. Spal. Tra­gurinus Episcopus restitutionem Archipr. Sibenicen. Item plenariam satisfactionem de contempto inter­dicti mandato; item expensas propter frustatoriam appellationem ad vos comissam per Sibenicen. De quibus igitur premissis justitiam flagitat pleniorem salvo jure etc. Ecce pars Sibenicensium responde-

Next

/
Thumbnails
Contents