Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

ne antecessorum nostrorum possederunt, sub eis­dem metis, et terminis, quibus sub antiquo te­nuerunt, pace perpetua eisdem relinquimus pos­sidendam. Nec etiam de vino, quod de propriis vineis eorum infra metas terre eorum cultis fue­rit vindemiatum, tributa persolvant. Prima autem meta terre antedicte, sicut ex literis nostrorum, quas ad partes ultrasylvanas ad resti­tuenda jura castrorum indebite alienata destinave­ramus, percepimus, incipit super collem acutum, et tenet metam ex una parte cum villa Sancti Mar­tini , ab alia vero parte cum populis de villa Bu­cliad, exinde transiens fluvium Buchad, vadit ad montem, qui dicitur Akazto, ubi tenet metam cum dictis populis de Buchad, abhinc vadit super vi­neam Crasu, exinde progrediens tendit ad caput ays fluminis , quod dicitur Chylna , ubi habet metam cum populis de Buchad sepius memoratis. Deinde procedens, tenet metam cum Csanad Comite fdio Bofa super lapidem, qui dici­tur Bela, et abliinc incipiens secus fluvium Tyri, vadit usque ad villam Vajasd, et ibi habet metam cum eadem villa, et liinc vadit ad montem, qui respicit ad Marusium, et ibi habet metam cum Pe­tro Bilocho. Deinde procedens vadit ad villam Sancti Martini, et tenet metam cum populis ejus­dem ville. Abhinc tendens superius versus sylvam super Berch, qui dicitur Zuhodol, vadit super ge­niinum montem, et ibi habet metam cum supra­notatis populis deBuchad, et hinc procedens ver­sus quendam collem, qui dicitur Pastoreu, vadit superius, in cujus cacumine habet metam, deinde egrediens super Berch, vadit ad sylvam eorun­dem, inter abietes tendens ad terram predicti Csa­nad Comitis, ubi prius cum eodem metam tene-

Next

/
Thumbnails
Contents