Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

factas revocaremus, obtulit nobis Cliama, filius Lob, terre nostre nobilis, quoddam privilegium Bele regis concessum, super donatione novem ter­rarum, seu possessionum, quod postmodum apud nos est amissum. Nos ergo considerantes fidele, et excellentissimum servitium Lob , patris ipsius, et Thome fratris ejusdem, quod exhibuerunt in Grecia, fideliter invigilantes regie majestati, et honori , vsque ad sangvinis effusionem dimicando, se morti tradere non formidantes. Quorum pro­bitas , et insignia facta , et servitia fideliter exhi­bita Ompudinus tunc Banus, et Leustachius Way­voda ad aures Bele regis, et notitiam retulerunt, cum quibus dicti homines in Grecia militaverunt. Et propter tot insignia virtutum , et quia merita non debent defraudari premio, Bela rex avus no­ster contulit, et donavit Lob et Tliome pro fide­litatis sue constantia possessiones videlicet: We­seel (-Lo^Lie— ^olea Cott. Dn bo k a>) Ombuzteluk, (Omboz in eodem Cottu) Fizesteleke, (Fuaoo CotU JAekoIw^ Papteleke, {Pflpbolk o» Cu tt. Do bo ka ) Ku­domat, flniTm i CQl ti -Rinhijit i )• Mohal, ( Mohaj Cott. Doboka) Dewecher inferiorem, et superio­rem , et villam Igalia juxta fluvium Sajo minorem, in qua est ecclesia B. Andree edificata, in Comi­tatu de Doboka existentes, cum omnibus utilita­tibus, et pertinentiis earum universis, vidclicet terris arabilibus, fenetis, sylvis, pratis, agris, nemoribus, et fluviis ad easdem pertinentibus, ei­dem Lob, et Thome , et per ipsos heredibus, he­redumquesuccessoribus perpetuo possidendas. Nos igitur volentes deservire antiquitati, et possessio­nes ab auo nostro donatas, et concessas, et stabi­litatem in nullo diminuere (sic!) ut veri anteces­sorum nostrorum imitatores inveniamur, easdem 6 *

Next

/
Thumbnails
Contents