Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

1. c. Confirmat Herodotus lib. I. 57. „PeIasgi ur­bem Crestonem incolunt,aliquando finitimi eorum, qui nunc Dorienses yocantur, et Placiam et Scv­lacen; — Pelasgi habitaverunt in Helesponto, qui contermini Atheniensium fuerunt; — Gens Attica, utpote Pelasgica, quae in Hellenas transiit." — „Gentes prisco tempore praeferebantur (in Grae­cia) altera Pelasgica, altera Hellenica; quarum illa nunquam illo solo excessit." L. I. 5(i. Pelasgi Ar­givi subin in Danaos, Attici in Helienes transive­rant: „Euripides in Archelao ait: Danaus, qni quinqnaginta genuit filias, Argos profectus , urbem condidit Inaclii, Pelasgiotas liicque dictos antea, Danaos vocari jussit." Strabo 1. Y. p. 221. „Gens Attica, utpote Pelas­gica, quae in Hellenas transiit." Herod. 1. I. 56. 52. Pelasgi coloniarum, urbiumque pluri­marum auctores facti sunt: „Ephorus ait: se ar­bitrari eos, qui a prima stirpe Arcades essent, mi­litarem amplexos vitam et in studii ejus, nominis­que societatem multis perductis, magnum sibi no­men cum apud Graecos parasse, tum apud alios: nam et in Creta coloni fuerunt, vt Homerus au­tlior est; apud quem Ulisses ita Penelope narrat: Diversis illic linguis utuntur: Achaei, Magnanimique Eleocretes, intusque Cydones Doriesque habitant tiiplices, divique Pelasgi." Multique horum Pelasgi sunt dicti, de quibus de­inde gentibus sint nomina indita: Nam et Lesbum Pelasgiam appellarunt, et Homerus eos, qui fini­timi sunt Cilicum in Trojade, Pelasgos vocat:

Next

/
Thumbnails
Contents