Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
interfecerunt eos." Jos. 17, 12. 13. Occurruntque reliquiae ipsorum in novo etiam testamento: Matth, 15,22. Mar. 7, 26. — 2.) Pheresaei: „Ad filios Joseph ait Josue: Si populns multus es: ascende in silvam et succide tibi spacia in terra Pherezaei et Raphaim; quia angusta est tibi possessio montis Ephraim. Cui responderunt filii Joseph: Non potuimus ad montana ascendere; cum ferreis curribus utuntur Cananaei, qui habitant in terra campestri, in qua sitae sunt Betsan cum viculis suis, et Jezrael mediam possidens vallem." Jos. 17, 15—15. „Ascerditque Judas, et tradidit Dominus Cananaeum et Pherezaeum in manus eorum et percusserunt in Beree decem millia virorum." Jud. I. 4. Occurrunt porro quoque: III. Eeg. 9, 20. II. Par. 8, 7. I. Esdr. 9. 1. II. Esdr. 9. 8. Judith. 5, 20. — 3.) Jebusaei: „Jebusaeum autem, habitatorem Jerusalem, non potuerunt filii Juda delere; habitavitque Jebusaeus cum filiisJuda in Jerusalem usque in praesentem diem." Jos. 15, 63. Occurrunt: II. Reg. 1, 5. III. Reg. 9, 10. I. Par. 1, 11, 21. cap. — II. Para./3, 1. 8, 7. — I. Esd. 9, 1. II. Esd. 9, 8. Judith 5, 20. Zach. 9, 7. — 4.) Hevaei: „Non fuit civitas, quae se non traderet filiis Israel praeter Hevaeum, qui habitabat in Gabaon: omnes enim bello cepit." Jos. 11, 19. Commemorantur Jud. 5, 3. II. Reg. 24, 27. IY. Reg. 17, 31. I. Par. 1, 15. II. Par. 8, 7. Judith 5 , 20. 25—27. — 5.) Gergesaei, Hetthaei; Amorrhaei, loco quidem moti sunt, aut subjecti; ast non eliminati: „Pugnaveruntque contra vos viri civitatis Jericho, et Amorrhaeus, et Gergesaetis, et Hetthaeus, — et tradidi illos in manus vestras, et ejeci eos de locis suis." Jos. 24, 11. Commemorantur porro quoque Amor-