Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

Promissionis eduxerat, circa an. a. Chr. 1491. al­tissimo Dei consilio, neutiquam fuerat concessum, gentes has singulas Israeliticae subdere ditioni, aut exstirpare; particulam duntaxat, quae a ripa Arnonis Jordanis usque fluvium montemque Her­mon patet, Galaad dictam, Raphaim, Amorrhae­umque regna, expugnaverat, atque tribubus Ruben, Gad et dimidiae Manasse divisit: „Possedit terram Galaad usque torrentem Arnon, mediumque tor­rentis et confinium usque ad torrentem Jeboe, qui est terminus fdiorum Ammon, et planitiem soli­tudinis, atque Jordanem, et terminos Cenesereth usque ad mare deserti, quod est salsissimum ad radices montis Phasga contra orientem." Deu. 5, 12—17. Cf. Jos. 13, 16—21. Reliquas terrae Ca­nanaeae partesJosue arduo annorum septem(1451 —1444 a. Ch.)-labore subegit, ac ceteris Israelita­rum tribubus assignavit: „Vos cernitis, inquit, omnia, quae fecit Dominus Deus vester cunctis per circumitum nationibus; quomodo pro vobis pugnaverit; et nunc (in hebraeo: considerate) quia vobis sorte divisit omnem terram ab orientali parte Jordanis ad mare magnum." Jos. 23, 4. — Terra haec ad austrum torrente Arnon, a capite maris mortui usque ad rivum Aegypli (Rhinoculura), ad ortum deserto Arabico, versus Euphratem, demta regione Damascena; ad septemtrionem monte Li­bano, ad occasum mari mediterraneo circumscri­ptiu, intra longitudinis 52-55, latitudinis 51—55% gradus diffusa, nomen proprietatis Jehovae Leu. 25, 25. Oseae 9, 25. Terrae sacrae Zach. 2,16. II. Macc. 1, 7. Terrae Israel I. Reg. 15, 19. Ezech. 7, 2. a novis incolis sumsit. §. 20. Nec Josue potuit omnes gentes Cana­naeae jncolas expugnare, multo minus eliminare:

Next

/
Thumbnails
Contents