Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

tlalico cap. X.: „Tunc temporis (Jesu, filio Nave ducatum gerente) maritima omnis regio a Sidone ad Aegypti fines, Plioenice dicebatur." Stephanus vero Bizantinus (v. 701) %va ovroog >/ <poivix)} exa­IIUTO). Cf. Deut. 5, 23. II. Reg. 11. IV. reg. J9, 13. I. Paral. 51. Ezech. 27, 8. 11. Polyb. V. 71. Strabo XVI. 2. 12. Diodorus Siculus XIV. 22. Mela I. 2. II. 7. Plinius V. 19. Item Hieronymus in Ge­nesim. §. 16. Secessionem hanc oportuit vetustissi­mis accidisse temporibus: nam Phoenice amplius terrae Canaan Gen. 10, 19. aceensa haud fuit; Abrahamo ex Vr Chaldaeorum in terram Canaan circa annum 2200 ante Christum vocato, urbs Si­don jam inclaruerat: Cf. Herod. II. 116. III. 136. Scilacem in Hudsonii Geographis minoribus I. 41. 42. — Syriaeque maritiina cananaeus possedit: „Egressus itaque Abram, sicut praeceperat ei Do­minus, ivit in terram Canaan; cumque venisset in eam, pertransivit eam usque ad locum Sichem, usque ad convallein illustrein (LXX. JJ. Quercum excelsam); Cananaeus tunc erat in terra." Gen. 12, 4—6. Prius tabernaculum fixerat Abram inter Bethel et Hai, „eo tempore Chananaeus et Phere­saeus habitabat in terra illa." Ibid. 13, 5. 7. Res illi plurimae cum Hetthaeis (Chittim ^rratot) Gen. 25. — Terram Canaan Deus Abrahamo, hujusque posteris, in praemium obedientiae ac fidei addi­xerat: „Leva oculos tuos et vide: omnem terram quam conspicis, tibi dabo et semini tuo in sempi­ternum. — In die illo pepigit Dominus foedus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum Eu­phratemj Cinaeos eL Cenezaeos ; Cedmonaeos, et

Next

/
Thumbnails
Contents