Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
panda est maxime: Pulchra hac de re imprimis est illaLuciani admonitio: „In universum illud memineris (saepius autem idem dico) ne ad praesens solum tempus respiciens scribas, ut ii, qui nunc sunt, te laudent, honoribus afficiant; sed in omne aevum intentus, illis potius, qui in posterum victuri sunt, Historiam componas, atque ab illis mercedem scriptionis deposcas; ut dicatur et de te aliquando: Ille vero vir liber fuit, et ad dicendum fiducia plenus; nihil hic neque adulatorium, neque servile; sed veritas in omnibus ser- » vatur. Atque hoc siquis modeste sapiat, ante omnes praesentium spes merito ponat, quae breves adeo atque momentaneae sunt." — „Oportet igitur et Historiam eodem modo componi, cum veritate magis ad futuram spem, quam cum adulatione ad gratiam et dulcedinem iis, qui eam nunc in praesentia laudent. Atque haec tibi regula et amussis Historiae justae. Qua quidem siqui examinando, ac perpendendo utuntur, bene res habet, et commodum haec a nobis scripta sunt; sin minus, volutatum est in cranio dolium." Diodorus vero Siculus lib. XIII. p. 580. edit. Bip. inquit: „Qui data opera exactam inquisitionem negligunt, hos merito accusandos arbitror, quando nimirum nonnuliis adulando, vel per odium alios impugnando, a veritate aberraverint." §. 12. His consentanee veritatis solius studio ad disquirendos vetustissimos Magyarorum, Chunorum et Jasonum nostratium eventus, a StephanoHorvatio compositos: l.)Cananaei et Cananaea; 2.) Philisthaei et Philisthaea; 5.) Pelasgi et Pelasgia; 4.) Parthi et Parthia; 5.) Ipsa Historio-