Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
A d L e c t o r e m. Gentium quidem singularum origines, eventusque primaevi, densa obducti caligine, solertem Eruditorum desiderant disquisitionem ; ast ea, quae Nationis Hungarae sunt, Scriptorum synchronorum defectu ac sterilitate, cumque solennes Regum nostrorum et aliorum literae ex arcliivorum tenebris parce duntaxat ac pedetentim emergant, exposcunt quoque. Utut Tioc ln merito Georgins Pray, Steplianus Katona, Daniel Cornides , immortale sint in republica literaria nomen consecuti; quia tamen , omni sua contentione , nec fontes singulos attingere, nec omnia tabularia penetrare poterant: campum merendi successorihus suis reliquerunt amplissimum. Nescio tamen quo fato, provincia haec occupata hucdum est a nemine. Nationibus cunctis cultioribus, vestigatis suorum incunabulis, explicitis fortunis , ad cognitionum Historicarum fastigium eluctatis, per nostrates a trium virorum epocha nullus propernodum hoc in argumento factus progressus; quaestionibus certe plurimis locus relictus. Propterea , quod in alienam — juxta Ration. Educ. Tom, I. p. 310. —messem falcem immittere, in agrumque Historicum divertere praesumserim ; posteritas, quam unice praemefero, crimini, spero, dabit minimo: nec enim viarn laborum aliis obstruo, sed studiorum meorum periclitatione protcro.