Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

Joanne idem Zuatoplncus in legalione etiam usus est Romam destiuata. XXII. Joannes VIII. PP. Chocili Comili de divortio prohibito scrihit. /t. 877. Joannes VIII. Papa Cozili e omiti de his, qui uxores suas dimiserint, vel ad alias (nuptias) illis viventibus, migraverint. — Porro eos, qui uxo­res suas dimiserint, vel illis viventibus ad alias mi­graverint nupcias , tamdiu cum consentaneis eorum excommunicamus, quousque posterioribus remo­tis priores penitendo receperint. Sicut enim nu­pcie a Deo, ita divorcium a diabolo est, leste S. Au­gustino, repertum, quod enim conjunxit Deus,ho­mo non separet. Precipue cum haec pessima consve­tudo ex paganorum more remanseiit, quorum in talibusnon alius , nisi diabolus erat magister etau­ctor.Exconcilio Ill.adRavennam. A. DCCCXX VII.'' E codiee MS. memb. in folio Sect. XII. in Arcbivo Ca­pituli Olomucensis. Vix.it Chozil comes anno adhuc 870. quo , qua donans beneficii juxta amnem , qui di­citur Raba , memoratur. Apud Pez Anamodi trad. I. 217. E donationis hujus recognitione patet Slaviniam , cui Chozil praeerat ultra Rabam haud pertinuisse , patet: licentia enim ibi concessa , ut Genabato Diaconus impetrans mancipia S. Emmerammi , quae ultra Rabam lapsa sunt, inquirat. In hac recognitione subnotati testes adhuc per aures tracti sunt. Notan­dum una ad hunc 879. annum cst: quod Methodii ad Romanam sqdem evocatoria , cum aliis, in negocio ipsius datis, in Tahulario Roroanae Ecclesiae repertiantur; quae Cl. viro Gregorio Wolnv Prcfessori exscriben­dae A. 1831. concessae sint; adeoque nullum de illa­rum authentia supersit dubium. -XXIII. Swatoplnk, Dux Moraviae, et Aribo Comes Pan­noniae , confederdntur. A. 883. Duo fratres, Willlialmus et Engisschalcus, cum Lcrminum regtii Bajoariorum in oriente a rc-

Next

/
Thumbnails
Contents