Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
supplicationibus inclinati, compositionem ipsam , sicut rite sine pravitate provide facta est, et ab utraque parte sponte recepta , et liactenus pacilice observata, auctoritate Apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo. Datum Later. XI. Kal. Mav, Pont. nostri anno XI. XXI. Aprilis. A. MCCLIV." Indidera p. 75. CXXXir. Irinocentius IV. PP. causam Sibenicensium e jurisdictione Traguriensis Episcopi se subtrahere, no~ vumque in castro suo episcapatum constituere nitentium inquiri ac decerni jubet. A. 1254. Innocentius 'Ven. fratribus Archiepiscopo Jadren. Episcopo Scardonen, et dilecto filio Archidiac. Nonensi Sal. et Ap. bened. Sua nobis ven. fr. noster Episeopus et dilecti filv Capltulum Trag. in Dalmatia petitione monstrarunt, quod licet Castrum Siben. Trag. Ecclesiae , quae Cathedralis fuit a tempore, cujus memoria non existit, sit lege Dioecesana subjectum et Ecclesia ipsa in possessione hujusmodi subjectionis existat; tamen clerus et populus dicti castri hoc malitiose suppresso, et nobis falso suggesto, quod sedem episcopalem hactenus habuissent, t quodque idem Clerus vellet sibi de Episcopo providere, nostras ad ven. frem nostrum Spalat. Archiepiscopum, loci Metropolitam, sub certa forma , litteras impetrasse dicantur, vt si res taliterse habent, facultatem eligendi Episcopum eidem clero concederet, ac presentatam sibi electionem hujusmodi, prout ad eum pertinet, confirmaret; et prefatus Archiepiscopus super hoc pretextu literarum ipsarum procedere niteretur; supra dicti Episcopus et capitulum rem suam agi conspicientes, ac metuentes sibi et Trag.