Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
Incarn. MCCLIl. Indictione XI. temporibus D. In* nocenty PP. IV. ac D. Belle, Illustris R. Hung. Iiocactum est: Cum prophetici sermonis eulogium opussit justitiae pax, que unicuique sua Jura servando, totius humane cohabitationis et societatis vinculum merito compellatur; necesse est omnibus legaliter vivere cupientibus hujus salutiferis connecti vinculis, et ab eius cultu nulio tempore declinare, quae denique justitiae norma quasi gemino calle procedens, jure videlicet scripto, ac consuetudinibus approbatis, ad veritatis tramitem cunctis mortalibus iter pandit. Quia vero in partibus Dalmatiae consuetudinis, usque longaeve auctoritas quam maxime pro lege veneratur: id circo ego Stanimirus Archipresbiter, una cum Tolone, Joanne, et Grisogono clericis, tam pleno mandato universi cleri Sibenicen. ad Spalaten. Eeclesiam, tanquam ad caput metropol. accedentes ibidem coram Ven. viris Thoma Archid. et Capitulo S. Domny dicimus, profitemur et recognoscimus nos omnimodam subjectionem debere D. Treg. Episcopo et ejus successoribus, nec non EcQlesiae Trag. et eidem sicut Patri et Dioecesano nostro reverenter obedire; consuetudines antiquas, quas ab antecessoribus nostris observatas comperimus, per nos et nostros successores presentis scripti obligatione promittimus eidein Ecclesiae Trag. perpetuo observandas. (Sequuntur articuli) Haec omnia supra scripta tam ex parte predicti Treguani Episcopi Trag. quam ex parte Archiprebiteri Stanimiri, et totius cleri Sibenic. acceptata sunt et eorum beneplacito stabiliter et fideliter roborata, in presentia et testimonio fratris Magsi, fris Jose de ordine pred. Biue et Micha presb. nob. Y. Michaelis Comitiscastellani de Chlis-