Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)
fi 4 XLIX. C/i. 1269. Familiae Gara de genere Drusma origo. Bela Dei gratia Dux totius Sclauonie. Dalmat. atque Croalie. Vniuersis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis, salutem in omnaim saluatore. Prouida principum circumspectio condignis premiis sibi obsequentibus sic debet occurrere, vt alii eorum exemplo prouocati ad fidelitatis studia fortius accendaritur. Ifac itaque consideratione inducti, ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod nos attendenles raerita et seruicia fideliura nostrorum Iohannis Comitis de genere Drusma, et magistri Stephani filii eiusdem, ensiferi nostri, que iidem nobis inllegno ac alias fideliter et laudabiliter impenderunt, se et suos dubiis fortune casibus exponendo. In recompensationem multiplicium et fidelissimorum seruitiorum suorum, non tamen in plenam satisfactionem, cum pro raodico reputemus id, quod eis in presenti dedimus, respectu eoruin que facere intendimus in futurum, quandam villam Gara nuncupatam in Comitatu de WIco existentem, ad nostram Donationem pertinentem, curo omnibus vtilitatibus et pertinenciis suis, prefatis Comiti lohanni ct Magistro Stephano ensifero nostro , ac eorumdera heredibus heredumque successoribus, dedimus, tradidimus, et contulimus, iure perpetuo possidendam. In cuius terre corporalem possessionem ipsos per dilectum et fidelem nostrum Dominicum Coinitem de Barana, auctoritate nostra fecimus introduci. Vt igitur hec a nobis facta donatio robur perpetue lirmitatis obtineat, nec per quempiam possit lapsu temporis in irritum reuocari, praesentem paginam concessimus dupplicis